- SUDA
- SUDAapud medii aevi Scriptores, pro sudatura, vel sudato, a sudando, Salmas. Not. ad Spartiani Pesceunium Nigrum, c. 3. Item pro sudato, quod sudibus scil. conclusum est, fossâ seu vallô potius, vel sudibus, quibus vallum ipsum et castra muniebantur. Ammianus l. 51. Vallô sudibus sossâque firmato. Latini enim infimae aetatis sudem, pro sepe dixerunt. Unde et Graecis citerioribus σοῦδα interdum fossam, interdum vallum et sudes munientes fossam, denotat, ut videre est apud Scylitzen p. 660. Leonem in Tacticis passim, Alios. In Chron. Alexandr. p. 906. σουδάτον, occurrit, quod Latimi inferiores etiam Palatum seu Palicium et Vallatum appellavêre. Hincque forte Σουδὶ vocatum es Orontis fluvii ostium, apud Annam Commnenam Alexiad. p. 368. ubi editio Hoescheliana haber σούδη, quasi profundioris fossae speciem praetulerit. Vide ad eam Notas Car. du Fresne, et pluta de voce hac, apud Salmas. ad Spartian. in Hadriano, c. 12. nec non supra, ubi de Muricibus, ac Sepemurali; nec non voce Stipes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.